Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ardenti Phlegethonte natat. fornacibus atris
  2. fons rapidus furit atque ustas sub gurgite cautes
  3. egerit et scopulis pulsat flagrantibus ora.
  4. illa autem, quae tondetur praecordia rostro
  5. alitis (en quantum resonat plangentibus alis
  6. armiger ad pastus rediens Iouis!), hostibus arcem
  7. uirgo, immane nefas, adamato prodidit auro
  8. Tarpeia et pactis reserauit claustra Sabinis.
  9. iuxta (nonne uides? neque enim leuiora domantur
  10. delicta) inlatrat ieiunis faucibus Orthrus,
  11. armenti quondam custos immanis Hiberi,
  12. et morsu petit et polluto euiscerat ungue.
  13. nec par poena tamen sceleri: sacraria Vestae
  14. polluit exuta sibi uirginitate sacerdos.
  15. sed satis haec uidisse, satis.’ Mox deinde: ‘Videnti