Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. cura tuis uocum. nec enim conquirere dicta
  2. aut seruare fuit proauis sollertia uestris.
  3. uerum age, disce, puer, quando cognoscere cordi est,
  4. iam tua deque tuis pendentia Dardana fatis.
  5. namque tibi cerno properatum oracula uitae
  6. hinc petere et patrios uisu contingere manis.
  7. armifero uictor patrem ulcisceris Hibero
  8. creditus ante annos Martem, ferroque resolues
  9. gaudia Poenorum et missum laetabere bello
  10. omen, Hiberiacis uicta Carthagine terris.
  11. maius ad imperium posthac capiere, nec ante
  12. Iuppiter absistet cura, quam cuncta fugarit
  13. in Libyam bella et uincendum duxerit ipse
  14. Sidonium tibi rectorem. pudet urbis iniquae
  15. quod post haec decus hoc patriaque domoque carebit.’
  16. sic uates gressumque lacus uertebat ad atros.
  17. Tum iuuenis ‘Quaecumque datur sors durior aeui,
  18. obnitemur,’ ait ‘culpa modo pectora cessent.
  19. sed, te oro, quando uitae tibi causa labores
  20. humanos iuuisse fuit, siste, inclita uirgo,