Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. sed portus traxere ducem secura uolentem
  2. aequora, quae peteret ueniens Carthagine puppis.
  3. Sirenum dedit una suum (memorabile) nomen
  4. Parthenope muris Acheloias, aequore cuius
  5. regnauere diu cantus, cum dulce per undas
  6. exitium miseris caneret non prospera nautis.
  7. nunc molles urbi ritus atque hospita Musis
  8. otia et exemptum curis grauioribus aeuum.
  9. haec pone adgressus (nam frontem clauserat aequor)
  10. moenia non ullas ualuit perfringere Poenus
  11. tota mole uias frustraque inglorius ausi
  12. pulsauit quatiens obstructas ariete portas.
  13. stabat Cannarum Graia ad munimina uictor
  14. nequiquam et cautae mentis consulta probabat
  15. euentu, qui post Dauni stagnantia regna
  16. sanguine Tarpeias ire abstinuisset ad arces.
  17. ‘En, qui nos segnes et nescire addere cursum
  18. factis iactastis, quod uobis scandere nuper
  19. non acie ex ipsa concessum moenia Romae,
  20. intrate atque epulas promissas sede Tonantis