Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ore adportabat, tanto per limina templi
  2. turbine praecipitem reuoluti corporis actum,
  3. ut saeuo adflictus saxo spectante piaret
  4. tristia dicta Ioue et lueret uerba impia leto?
  5. en ego progenies eius, qui sede Tonantis
  6. expulit orantem et nuda Capitolia consul
  7. defendit dextra.’ rabidum hinc palmasque uirorum
  8. intentantem oculis proauitaque facta parantem
  9. ut uidit maiore adeo crudescere motu,
  10. excipit his frendens Fabius: ‘Pro cuncta pudendi!
  11. sedes, ecce, uacat, belli uiduata procella:
  12. quem, quaeso, e uobis huic imposuisse paratis
  13. inque locum Pauli quemnam datis? an tua, Virri,
  14. prima atque ante alios sors, concedente senatu,
  15. te citat ac nostris aequat iam purpura Brutis?
  16. i, demens, i, quo tendis; tibi perfida fasces
  17. det Carthago suos.’ medio feruore loquentis
  18. impatiens ultra gemitu cohibere furorem
  19. fulminea toruum exclamat Marcellus ab ira:
  20. ‘Quae tandem et quam lenta tenet patientia mentem,