Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. atque opibus sancite modum. pax optima rerum
  2. quas homini nouisse datum est, pax una triumphis
  3. innumeris potior, pax custodire salutem
  4. et ciuis aequare potens reuocetur in arcis
  5. tandem Sidonias, et fama fugetur ab urbe
  6. perfidiae, Phoenissa, tua. si tanta libido
  7. armorum tenet atque enses non reddere perstat
  8. poscenti patriae, nil suppeditare furori
  9. hortor et haec fratri Magonem dicta referre.’
  10. Plura adnectentem (neque enim satiauerat iras
  11. dicendo) clamor turbat diuersa uolentum:
  12. ‘Si Libyae decus, haud ulli superabilis armis,
  13. Hannibal est irae tibi, destituemus ad ipsas
  14. uictorem metas nec opum adiumenta feremus,
  15. inuidia unius sceptra ut iam parta retardet?’
  16. inde alacres tribuunt quae belli posceret usus
  17. absentique suum iactant sub teste fauorem.
  18. mox eadem terris placitum traducere Hiberis,
  19. dum malus obtrectat facta immortalia liuor
  20. nec sinit adiutas ductoris crescere laudes.