Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Assyrio maribus uestis medioque dierum
  2. regales epulae atque ortu conuiuia solis
  3. deprensa et nulla macula non inlita uita.
  4. tum populo saeui patres, plebesque senatus
  5. inuidia laeta, et conlidens dissona corda
  6. seditio. sed enim interea temeraria pubis
  7. delicta augebat pollutior ipsa senectus.
  8. nec, quos uile genus despectaque lucis origo
  9. foedabat, sperare sibi et deposcere primi
  10. deerant imperia ac patriae pereuntis habenas.
  11. quin etiam exhilarare uiris conuiuia caede
  12. mos olim et miscere epulis spectacula dira
  13. certantum ferro, saepe et super ipsa cadentum
  14. pocula, respersis non parco sanguine mensis.
  15. Has astu adgressus quo uerteret acrius aegras
  16. ad Tyrios mentes, quae nulla sorte daturam
  17. certus erat Romam (neque enim impetrata uolebat)—
  18. Pacuuio fuit haud obscurum crimine nomen—
  19. hortatur summi partem deposcere iuris
  20. atque alternatos sociato consule fasces