Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Ausoniae populo (sic tum Fortuna fouebat)
  2. aurique argentique modus; madefacta ueneno
  3. Assyrio maribus uestis medioque dierum
  4. regales epulae atque ortu conuiuia solis
  5. deprensa et nulla macula non inlita uita.
  6. tum populo saeui patres, plebesque senatus
  7. inuidia laeta, et conlidens dissona corda
  8. seditio. sed enim interea temeraria pubis
  9. delicta augebat pollutior ipsa senectus.
  10. nec, quos uile genus despectaque lucis origo
  11. foedabat, sperare sibi et deposcere primi
  12. deerant imperia ac patriae pereuntis habenas.
  13. quin etiam exhilarare uiris conuiuia caede
  14. mos olim et miscere epulis spectacula dira
  15. certantum ferro, saepe et super ipsa cadentum
  16. pocula, respersis non parco sanguine mensis.
  17. Has astu adgressus quo uerteret acrius aegras
  18. ad Tyrios mentes, quae nulla sorte daturam
  19. certus erat Romam (neque enim impetrata uolebat)—