Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. inluxisse diem, quo castris uiderit ire
  2. Varronem, quam quo uideat remeare sine armis.
  3. his dictis sedere minae, et conuersa repente
  4. pectora: nunc fati miseret, nunc gaudia Poeno
  5. consulibus reputant caesis erepta duobus.
  6. ergo omne effundit longo iam se agmine uulgus
  7. gratantum, magnaque actum se credere mente
  8. testantur, quod fisus auis sceptrisque superbis
  9. Laomedontiadum non desperauerit urbi.
  10. Nec minus infelix culpae grandique pudore
  11. turbatus, consul titubantem ad moenia gressum
  12. portabat lacrimans: deiectum attollere uultum
  13. ac patriam aspicere et luctus renouare pigebat.
  14. quod uero reduci tum se populusque patresque
  15. offerrent, non gratari, sed poscere natos
  16. quisque suos fratresque simul miseraeque parentes
  17. ire uidebantur laceranda ad consulis ora.
  18. sic igitur muto lictore inuectus in urbem
  19. damnatum superis aspernabatur honorem.