Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. condere et ex poena solacia poscere luctus.
  2. si uero exprobrare sinant, sibi tristius illum
  3. inluxisse diem, quo castris uiderit ire
  4. Varronem, quam quo uideat remeare sine armis.
  5. his dictis sedere minae, et conuersa repente
  6. pectora: nunc fati miseret, nunc gaudia Poeno
  7. consulibus reputant caesis erepta duobus.
  8. ergo omne effundit longo iam se agmine uulgus
  9. gratantum, magnaque actum se credere mente
  10. testantur, quod fisus auis sceptrisque superbis
  11. Laomedontiadum non desperauerit urbi.
  12. Nec minus infelix culpae grandique pudore
  13. turbatus, consul titubantem ad moenia gressum
  14. portabat lacrimans: deiectum attollere uultum
  15. ac patriam aspicere et luctus renouare pigebat.
  16. quod uero reduci tum se populusque patresque
  17. offerrent, non gratari, sed poscere natos
  18. quisque suos fratresque simul miseraeque parentes
  19. ire uidebantur laceranda ad consulis ora.
  20. sic igitur muto lictore inuectus in urbem