Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Ecce amici cuiusdam orantes obsecrantesque, ne reliqua recitaret. Tantus audiendi quae fecerint pudor, quibus nullus faciendi quae audire erubescunt. Et ille quidem praestitit quod rogabatur - sinebat fides -; liber tamen ut factum ipsum manet manebit legeturque semper, tanto magis quia non statim. Incitantur enim homines ad noscenda quae differuntur. Vale.

Post longum tempus epistulas tuas, sed tres pariter recepi, omnes elegantissimas amantissimas, et quales a te venire praesertim desideratas oportebat. Quarum una iniungis mihi iucundissimum ministerium, ut ad Plotinam sanctissimam feminam litterae tuae perferantur: perferentur.

Eadem commendas Popilium Artemisium: statim praestiti quod petebat. Indicas etiam modicas te vindemias collegisse: communis haec mihi tecum, quamquam in diversissima parte terrarum, querela est.

Altera epistula nuntias multa te nunc dictare nunc scribere, quibus nos tibi repraesentes. Gratias ago; agerem magis si me illa ipsa, quae scribis aut dictas, legere voluisses. Et erat aequum ut te mea ita me tua scripta cognoscere, etiamsi ad alium quam ad me pertinerent.