Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Debet enim orator erigi attolli, interdum etiam effervescere ecferri, ac saepe accedere ad praeceps; nam plerumque altis et excelsis adiacent abrupta. Tutius per plana sed humilius et depressius iter; frequentior currentibus quam reptantibus lapsus, sed his non labentibus nulla, illis non nulla laus etiamsi labantur.

Nam ut quasdam artes ita eloquentiam nihil magis quam ancipitia commendant. Vides qui per funem in summa nituntur, quantos soleant excitare clamores, cum iam iamque casuri videntur.

Sunt enim maxime mirabilia quae maxime insperata, maxime opericulosa utque Graeci magis exprimunt, παράβολα. Ideo nequaquam par gubernatoris est virtus, cum placido et cum turbato mari vehitur: tunc admirante nullo, illaudatus inglorius subit portum, at cum stridunt funes curvatur arbor gubernacula gemunt, tunc ille clarus et dis maris proximus.

Cur haec? Quia visus es mihi in scriptis meis adnotasse quaedam ut tumida quae ego sublimia, ut improba quae ego audentia, ut nimia quae ego plena arbitrabar. Plurimum autem refert, reprehendenda adnotes an insignia.

Omnis enim advertit, quod eminet et exstat; sed acri intentione diiudicandum est, immodicum sit an grande, altum an enorme. Atque ut Homerum potissimum attingam, quem tandem alterutram in partem potest fugere ἀμφὶ δὲ σάλπιγξεν μέγας οὐρανός ... ἠέρι δʼ ἔγχος ἐκεκλιτο et totum illud οὔτε θαλάσσης κῦμα τόσον βοάᾳ?

Sed opus est examine et libra, incredibile sint haec et inania an magnifica caelestia. Nec nunc ego me his similia aut dixisse aut posse dicere puto - non ita insanio -, sed hoc intellegi volo, laxandos esse eloquentiae frenos, nec angustissimo gyro ingeniorum impetus refringendos.

'At enim alia condicio oratorum, alia poetarum. Quasi vero M. Tullius minus audeat! Quamquam hunc omitto; neque enim ambigi puto. Sed Demosthenes ipse, ille norma oratoris et regula, num se cohibet et comprimit, cum dicit illa notissima: ἄνθρωποι μιαροοὶ καὶ κόλακες καὶ ἀλάστορες et rursus οὐ λίθοις ἐτείχισα τὴν πόλιν οὐδὲ πλίνθοις ἐγω et statim οὐκ ἐκ μὲν θαλάττης τὴν---εὔβοιαν προβαλέσθαι πρὸ τῆς---Ἀττικῆς et alibi: ἐγὼ δὲ οἶμαι μέν, ὦ ἄνδρες---Ἀθηναῖοι, νὴ τοὺς θεοὺς ἐκεῖνον μεθύειν τῷ μεγέθει τῶν πεπραγμένων?

Iam quid audentius illo pulcherrimo ac longissimo excessu: νόσημα γάρ? Quid haec breviora superioribus, sed audacia paria: τότε ἐγὼ μὲν τῷ---πύθωνι θρασυνομένῳ καὶ πολλῷ ῥέοντι καθʼ ὑμῶν? Ex eadem nota ὅταν δὲ ἐκ πλεονεξίας καὶ πονηρίας τις ὥσπερ οὗτος ἰσχύσῂ, ἡ πρώτη πρόφασις καὶ μικρὸν πταῖσμα ἅπαντα ἀνεχαίτισε καὶ διέλυσε. Simile his ἀπεσχοινισμένος ἅπασι τοῖς ἐν τῇ πόλει δικαίοις et ibidem σὺ τὸν εἰς ταῦτα ἔλεον προδέδωκας,---Ἀριστόγειτον, μᾶλλον δʼ ἀνῄρηκας ὅλως. μὴ δή, πρὸς οὓς αὐτὸς ἔχωσας λιμένας καὶ προβόλων ἐνέπλησας, πρὸς τούτους ὁρμίζου. Et dixerat: τούτῳ δʼ οὐδένα ὁρῶ τ͂ν τόπων τούτων βάσιμον ὄντα, ἀλλὰ πάντα ἀπόκρημνα, φάραγγας, βάραθρα. Et deinceps δέδοικα, μὴ δόξητέ τισι τὸν ἀεὶ βουλόμενον εἶναι πονηρὸν τῶν ἐν τῇ πόλει ποιδοτριβεῖν, nec satis: οὐδὲ γὰρ τοὺς προγόνους ὑπολαμβάνω τὰ δικαστήρια ταῦτα ὑμῖν οἰκοδομῆσαι, ἵνα τοὺς τοιούτους ἐν αὐτοῖς μοσχεύητε, ad hoc: εἰ δὲ κάπηλός ἐστι πονηρίας καὶ παλιγκάπηλος καὶ μεταβολεύς et mille talia, ut praeteream quae ab Aeschine θαύματα, non ῥήματα vocantur.