Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

In contrarium incidi: dices hunc quoque ob ista culpari. Sed vide, quanto maior sit, qui reprehenditur, ipso reprehendente et maior ob haec quoque; in aliis enim vis, in his granditas eius elucet.

Num autem Aeschines ipse eis, quae in Demosthene carpebat, abstinuit? χρὴ γὰρ τὸ αὐτὸ φθέγγεσθαι τὸν ῥήτορα καὶ τὸν νόμον; ὅταν δὲ ἑτέραν μὲν φωνὴν ἀφιῇ ὁ νόμος, ἑτέραν δὲ ὁ ῥήτωρ. Alio loco: ἔπειτα ἀναφαίνεται περὶ πάντων ἐν τῷ ψηφίσματι Iterum alio: ἀλλʼ ἐγκαθήμενοι καὶ ἐνεδρεύοντες ἐν τῇ ἀκροάσει εἰσελαύνετε αὐτὸν εἰς τοὺς παρανόμους λόγους.