Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Cupio praeceptis tuis parere; sed aprorum tanta penuria est, ut Minervae et Dianae, quas ais pariter colendas, convenire non possit.

Itaque Minervae tantum serviendum est, delicate tamen ut in secessu et aestate. In via plane non nulla leviora statimque delenda ea garrulitate qua sermones in vehiculo seruntur extendi. His quaedam addidi in villa, cum aliud non liberet. Itaque poemata quiescunt, quae tu inter nemora et lucos commodissime perfici putas.

Oratiunculam unam alteram retractavi; quamquam id genus operis inamabile inamoenum, magisque laboribus ruris quam voluptatibus simile. Vale.

Epistulam tuam iucundissimam accepi, eo maxime quod aliquid ad te scribi volebas, quod libris inseri posset. Obveniet materia vel haec ipsa quam monstras, vel potior alia. Sunt enim in hac offendicula non nulla: circumfer oculos et occurrent.

Bibliopolas Lugduni esse non putabam ac tanto libentius ex litteris tuis cognovi venditari libellos meos, quibus peregre manere gratiam quam in urbe collegerint delector. Incipio enim satis absolutum existimare, de quo tanta diversitate regionum discreta hominum iudicia consentiunt. Vale.