Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Quid enim senatui pulchrius, quam ut erga Pallantem satis gratus videretur? Additur: 'Ut Pallas, cui se omnes pro virili parte obligatos fatentur, singularis fidei singularis industriae fructum meritissimo ferat'. Prolatos imperii fines, redditos exercitus rei publicae credas.

Astruitur his: 'Cum senatui populoque Romano liberalitatis gratior repraesentari nulla materia posset, quam si abstinentissimi fidelissimique custodis principalium opum facultates adiuvare contigisset'. Hoc tunc votum senatus, hoc praecipuum gaudium populi, haec liberalitatis materia gratissima, si Pallantis facultates adiuvare publicarum opum egestione contingeret.

Iam quae sequuntur? Voluisse quidem senatum censere dandum ex aerario sestertium centies quinquagies et quanto ab eius modi cupiditatibus remotior eius animus esset, tanto impensius petere a publico parente, ut eum compelleret ad cedendum senatui.

Id vero deerat, ut cum Pallante auctoritate publica ageretur, Pallas rogaretur ut senatui cederet, ut illi superbissimae abstinentiae Caesar ipse patronus, ipse advocaretur, ne sestertium centies quinquagies sperneret. Sprevit, quod solum potuit tantis opibus publice oblatis arrogantius facere, quam si accepisset.

Senatus tamen id quoque similis querenti laudibus tulit, his quidem verbis: sed cum princeps optimus parensque publicus rogatus a Pallante eam partem sententiae, quae pertinebat ad dandum ei ex aerario sestertium centies quinquagies, remitti voluisset, testari senatum, et se libenter ac merito hanc summam inter reliquos honores ob fidem diligentiamque Pallanti decernere coepisse, voluntati tamen principis sui, cui in nulla re fas putaret repugnare, in hac quoque re obsequi.

Imaginare Pallantem velut intercedentem senatus consulto moderantemque honores suos et sestertium centies quinquagies ut nimium recusantem, cum praetoria ornamenta tamquam minus recepisset;

imaginare Caesarem liberti precibus vel potius imperio coram senatu obtemperantem - imperat enim libertus patrono, quem in senatu rogat -; imaginare senatum usquequaque testantem merito libenterque se hanc summam inter reliquos honores Pallanti coepisse decernere et perseveraturum fuisse, nisi obsequeretur principis voluntati, cui non esset fas in ulla re repugnare. Ita ne sestertium centies quinquagies Pallas ex aerario ferret, verecundia ipsius obsequio senatus opus fuit in hoc praecipue non obsecuturi, si in ulla re putasset fas esse non obsequi.