Epistulae
Pliny, the Younger
Pliny, the Younger, creator;
Obversantur oculis cassi labores, et infructuosae preces, et honor quem meruit tantum; redit animo ille latus clavus in penatibus meis sumptus, redeunt illa prima illa postrema suffragia mea, illi sermones illae consultationes.
Afficior adulescentia ipsius, afficior necessitudinum casu. Erat illi grandis natu parens, erat uxor quam ante annum virginem acceperat, erat filia quam paulo ante sustulerat. Tot spes tot gaudia dies unus in diversa convertit.
Modo designatus aedilis, recens maritus recens pater intactum honorem, orbam matrem, viduam uxorem, filiam pupillam ignaram patris reliquit: Accedit lacrimis meis quod absens et impendentis mali nescius, pariter aegrum pariter decessisse cognovi, ne gravissimo dolori timore consuescerem. In tantis tormentis eram cum scriberem haec ut haec scriberem sola; neque enim nunc aliud aut cogitare aut loqui possum. Vale.
Amor in te meus cogit, non ut praecipiam - neque enim praeceptore eges -, admoneam tamen, ut quae scis teneas et observes, aut nescire melius.
Cogita te missum in provinciam Achaiam, illam veram et meram Graeciam, in qua primum humanitas litterae, etiam fruges inventae esse creduntur; missum ad ordinandum statum liberarum civitatum, id est ad homines maxime homines, ad liberos maxime liberos, qui ius a natura datum virtute meritis amicitia, foedere denique et religione tenuerunt.
Reverere conditores deos et nomina deorum, reverere gloriam veterem et hanc ipsam senectutem, quae in homine venerabilis, in urbibus sacra. Sit apud te honor antiquitati, sit ingentibus factis, sit fabulis quoque. Nihil ex cuiusquam dignitate, nihil ex libertate, nihil etiam ex iactatione decerpseris.
Habe ante oculos hanc esse terram, quae nobis miserit iura, quae leges non victis sed petentibus dederit, Athenas esse quas adeas Lacedaemonem esse quam regas; quibus reliquam umbram et residuum libertatis nomen eripere durum ferum barbarum est.
Vides a medicis, quamquam in adversa valetudine nihil servi ac liberi differant, mollius tamen liberos clementiusque tractari. Recordare quid quaeque civitas fuerit, non ut despicias quod esse desierit; absit superbia asperitas.
Nec timueris contemptum. An contemnitur qui imperium qui fasces habet, nisi humilis et sordidus, et qui se primus ipse contemnit? Male vim suam potestas aliorum contumeliis experitur, male terrore veneratio acquiritur, longeque valentior amor ad obtinendum quod velis quam timor. Nam timor abit si recedas, manet amor, ac sicut ille in odium hic in reverentiam vertitur.
Te vero etiam atque etiam - repetam enim - meminisse oportet officii tui titulum ac tibi ipsum interpretari, quale quantumque sit ordinare statum liberarum civitatum. Nam quid ordinatione civilius, quid libertate pretiosius?
Porro quam turpe, si ordinatio eversione, libertas servitute mutetur! Accedit quod tibi certamen est tecum: onerat te quaesturae tuae fama, quam ex Bithynia optimam revexisti; onerat testimonium principis; onerat tribunatus, praetura atque haec ipsa legatio quasi praemium data.
Quo magis nitendum est ne in longinqua provincia quam suburbana, ne inter servientes quam liberos, ne sorte quam iudicio missus, ne rudis et incognitus quam exploratus probatusque humanior melior peritior fuisse videaris, cum sit alioqui, ut saepe audisti saepe legisti, multo deformius amittere quam non assequi laudem.
Haec velim credas, quod initio dixi, scripsisse me admonentem, non praecipientem; quamquam praecipientem quoque. Quippe non vereor, in amore ne modum excesserim. Neque enim periculum est ne sit nimium quod esse maximum debet. Vale.
Saepe te monui, ut libros quos vel pro te vel in Plantam, immo et pro te et in illum - ita enim materia cogebat -, composuisti quam maturissime emitteres; quod nunc praecipue morte eius audita et hortor et moneo.
Quamvis enim legeris multis legendosque dederis, nolo tamen quemquam opinari defuncto demum incohatos, quos incolumi eo peregisti. Salva sit tibi constantiae fama. Erit autem, si notum aequis iniquisque fuerit non post inimici mortem scribendi tibi natam esse fiduciam, sed iam paratam editionem morte praeventam.
Et simul vitabis illud οὐχ ὁσίη φθιμένοισι. Nam quod de vivente scriptum de vivente recitatum est, in defunctum quoque tamquam viventem adhuc editur, si editur statim. Igitur si quid aliud in manibus, interim differ; hoc perfice, quod nobis qui legimus olim absolutum videtur. Sed iam videatur et tibi, cuius cunctationem nec res ipsa desiderat, et temporis ratio praecidit. Vale.
Facis iucunde quod non solum plurimas epistulas meas verum etiam longissimas flagitas; in quibus parcior fui partim quia tuas occupationes verebar, partim quia ipse multum distringebar plerumque frigidis negotiis quae simul et avocant animum et comminuunt. Praeterea nec materia plura scribendi dabatur.