Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Omnia mihi studia, omnes curas, omnia avocamenta exemit excussit eripuit dolor, quem ex morte Iuni Aviti gravissimum cepi.

Latum clavum in domo mea induerat, suffragio meo adiutus in petendis honoribus fuerat; ad hoc ita me diligebat, ita verebatur, ut me formatore morum, me quasi magistro uteretur.

Rarum hoc in adulescentibus nostris. Nam quotus quisque vel aetati alterius vel auctoritati ut minor cedit? Statim sapiunt, statim sciunt omnia, neminem verentur, neminem imitantur, atque ipsi sibi exempla sunt. Sed non Avitus, cuius haec praecipua prudentia, quod alios prudentiores arbitrabatur, haec praecipua eruditio quod discere volebat.

Semper ille aut de studiis aliquid aut de officiis vitae consulebat, semper ita recedebat ut melior factus; et erat factus vel eo quod audierat, vel quod omnino quaesierat.