Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Quemadmodum igitur, cum alter puniendos, alter censeat relegandos, videri potest una sententia quae dicitur a duobus, quae non videretur una, si ab uno diceretur? Quid? lex non aperte docet dirimi debere sententias occidentis et relegantis, cum ita discessionem fieri iubet: 'Qui haec censetis, in hanc partem, qui alia omnia, in illam partem ite qua sentitis'? Examina singula verba et expende: 'qui haec censetis', hoc est qui relegandos putatis, 'in hanc partem', id est in eam in qua sedet qui censuit relegandos.

Ex quo manifestum est non posse in eadem parte remanere eos, qui interficiendos arbitrantur. 'Qui alia omnia': animadvertis, ut non contenta lex dicere 'alia' addiderit 'omnia'. Num ergo dubium est alia omnia sentire eos qui occidunt quam qui relegant? 'In illam partem ite qua sentitis': nonne videtur ipsa lex eos qui dissentiunt in contrariam partem vocare cogere impellere? Non consul etiam, ubi quisque remanere, quo transgredi debeat, non tantum sollemnibus verbis, sed manu gestuque demonstrat?