Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Ego postulabam, ut tribus sententiis constaret suus numerus, nec se brevibus indutiis duae iungerent. Exigebam ergo ut qui capitali supplicio afficiendos putabant, discederent a relegante, nec interim contra absolventes mox dissensuri congregarentur, quia parvolum referret an idem displiceret, quibus non idem placuisset.

Illud etiam mihi permirum videbatur, eum quidem qui libertos relegandos, servos supplicio afficiendos censuisset, coactum esse dividere sententiam; hunc autem qui libertos morte multaret, cum relegante numerari. Nam si oportuisset dividi sententiam unius, quia res duas comprehendebat, non reperiebam quemadmodum posset iungi sententia duorum tam diversa censentium.

Atque adeo permitte mihi sic apud te tamquam ibi, sic peracta re tamquam adhuc integra rationem iudicii mei reddere, quaeque tunc carptim multis obstrepentibus dixi, nunc per otium iungere.

Fingamus tres omnino iudices in hanc causam datos esse; horum uni placuisse perire libertos, alteri relegari, tertio absolvi. Utrumne sententiae duae collatis viribus novissimam periment, an separatim una quaeque tantundem quantum altera valebit, nec magis poterit cum secunda prima conecti quam secunda cum tertia?

Igitur in senatu quoque numerari tamquam contrariae debent, quae tamquam diversae dicuntur. Quodsi unus atque idem et perdendos censeret et relegandos, num ex sententia unius et perire possent et relegari? Num denique omnino una sententia putaretur, quae tam diversa coniungeret?