Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Lusus vocantur; sed hi lusus non minorem interdum gloriam quam seria consequuntur. Atque adeo - cur enim te ad versus non versibus adhorter? -

ut laus est cerae, mollis cedensque sequatur si doctos digitos iussaque fiat opus

et nunc informet Martem castamve Minervam, nunc Venerem effingat, nunc Veneris puerum;

utque sacri fontes non sola incendia sistunt, saepe etiam flores vernaque prata iuvant,

sic hominum ingenium flecti ducique per artes non rigidas docta mobilitate decet.

Itaque summi oratores, summi etiam viri sic se aut exercebant aut delectabant, immo delectabant exercebantque.

Nam mirum est ut his opusculis animus intendatur remittatur. Recipiunt enim amores odia iras misericordiam urbanitatem, omnia denique quae in vita atque etiam in foro causisque versantur.

Inest his quoque eadem quae aliis carminibus utilitas, quod metri necessitate devincti soluta oratione laetamur, et quod facilius esse comparatio ostendit, libentius scribimus.

Habes plura etiam fortasse quam requirebas; unum tamen omisi. Non enim dixi quae legenda arbitrarer: quamquam dixi, cum dicerem quae scribenda. Tu memineris sui cuiusque generis auctores diligenter eligere. Aiunt enim multum legendum esse, non multa.