Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Exprimere non possum, quam iucundum sit mihi quod Saturninus noster summas tibi apud me gratias aliis super alias epistulis agit.

Perge ut coepisti, virumque optimum quam familiarissime dilige, magnam voluptatem ex amicitia eius percepturus nec ad breve tempus.

Nam cum omnibus virtutibus abundat, tum hac praecipue, quod habet maximam in amore constantiam. Vale.

Quaeris quemadmodum in secessu, quo iam diu frueris, putem te studere oportere.

Utile in primis, et multi praecipiunt, vel ex Graeco in Latinum vel ex Latino vertere in Graecum. Quo genere exercitationis proprietas splendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur; simul quae legentem fefellissent, transferentem fugere non possunt.

Intellegentia ex hoc et iudicium acquiritur. Nihil offuerit quae legeris hactenus, ut rem argumentumque teneas, quasi aemulum scribere lectisque conferre, ac sedulo pensitare, quid tu quid ille commodius. Magna gratulatio si non nulla tu, magnus pudor si cuncta ille melius. Licebit interdum et notissima eligere et certare cum electis.