Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Accepi enim non minus interdum oratorium esse tacere quam dicere.

Atque adeo repeto me quibusdam capitis reis vel magis silentio quam oratione accuratissima profuisse.

Mater amisso filio - quid enim prohibet, quamquam alia ratio scribendae epistulae fuerit, de studiis disputare? - libertos eius eosdemque coheredes suos falsi et veneficii reos detulerat ad principem, iudicemque impetraverat Iulium Servianum.

Defenderam reos ingenti quidem coetu; erat enim causa notissima, praeterea utrimque ingenia clarissima. Finem cognitioni quaestio imposuit, quae secundum reos dedit.

Postea mater adiit principem, affirmavit se novas probationes invenisse. Praeceptum est Suburano, ut vacaret finitam causam retractanti, si quid novi afferret.

Aderat matri Iulius Africanus, nepos illius oratoris, quo audito Passienus Crispus dixit: 'Bene mehercule, bene; sed quo tam bene?' Huius nepos, iuvenis ingeniosus sed non parum callidus, cum multa dixisset assignatumque tempus implesset, 'Rogo' inquit, 'Suburane, permittas mihi unum verbum adicere.'

Tum ego, cum omnes me ut diu responsurum intuerentur, 'Respondissem' inquam 'si unum illud verbum Africanus adiecisset, in quo non dubito omnia nova fuisse.'

Non facile me repeto tantum assensum agendo consecutum, quantum tunc non agendo.

Similiter nunc et probatum et exceptum est, quod pro Vareno hactenus tacui.

Consules, ut Polyaenus postulabat, omnia integra principi servaverunt; cuius cognitionem suspensus exspecto. Nam dies ille nobis pro Vareno aut securitatem et otium dabit aut intermissum laborem renovata sollicitudine iniunget. Vale.