Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Rara et notabilis res Vareno contigit, sit licet adhuc dubia. Bithyni accusationem eius ut temere incohatam omisisse narrantur. 'Narrantur' dico? Adest provinciae legatus, attulit decretum concilii ad Caesarem, attulit ad multos principes viros, attulit etiam ad nos Vareni advocatos.

Perstat tamen idem ille Magnus; quin etiam Nigrinum optimum virum pertinacissime exercet. Per hunc a consulibus postulabat, ut Varenus exhibere rationes cogeretur.

Assistebam Vareno iam tantum ut amicus et tacere decreveram. Nihil enim tam contrarium quam si advocatus a senatu datus defenderem ut reum, cui opus esset ne reus videretur.

Cum tamen finita postulatione Nigrini consules ad me oculos rettulissent, 'Scietis' inquam 'constare nobis silentii nostri rationem, cum veros legatos provinciae audieritis.' Contra Nigrinus: 'Ad quem missi sunt?' Ego: 'Ad me quoque: habeo decretum provinciae.'

Rursus ille: 'Potest tibi liquere.' Ad hoc ego: 'Si tibi ex diverso liquet, potest et mihi quod est melius liquere.

Tum legatus Polyaenus causas abolitae accusationis exposuit, postulavitque ne cognitioni Caesaris praeiudicium fieret. Respondit Magnus iterumque Polyaenus. Ipse raro et breviter interlocutus multum me intra silentium tenui.

Accepi enim non minus interdum oratorium esse tacere quam dicere.

Atque adeo repeto me quibusdam capitis reis vel magis silentio quam oratione accuratissima profuisse.