Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

  • Cum libros Galli legerem, quibus ille parenti
  • ausus de Cicerone dare est palmamque decusque,
  • lascivum inveni lusum Ciceronis et illo
  • spectandum ingenio, quo seria condidit et quo
  • humanis salibus multo varioque lepore
  • magnorum ostendit mentes gaudere virorum.
  • Nam queritur quod fraude mala frustratus amantem
  • paucula cenato sibi debita savia Tiro
  • tempore nocturno subtraxerit.
  • His ego lectis
  • 'cur post haec' inquam 'nostros celamus amores
  • nullumque in medium timidi damus atque fatemur
  • Tironisque dolos, Tironis nosse fugaces
  • blanditias et furta novas addentia flammas?'
  • Transii ad elegos; hos quoque non minus celeriter explicui, addidi alios facilitate corruptus. Deinde in urbem reversus sodalibus legi; probaverunt.

    Inde plura metra si quid otii, ac maxime in itinere temptavi. Postremo placuit exemplo multorum unum separatim hendecasyllaborum volumen absolvere, nec paenitet.

    Legitur describitur cantatur etiam, et a Graecis quoque, quos Latine huius libelli amor docuit, nunc cithara nunc lyra personatur.