Dein cum meridie - erat enim aestas - dormiturus me recepissem, nec obreperet somnus, coepi reputare maximos oratores hoc studii genus et in oblectationibus habuisse et in laude posuisse.
Intendi animum contraque opinionem meam post longam desuetudinem perquam exiguo temporis momento id ipsum, quod me ad scribendum sollicitaverat, his versibus exaravi:
Cum libros Galli legerem, quibus ille parentiausus de Cicerone dare est palmamque decusque,lascivum inveni lusum Ciceronis et illospectandum ingenio, quo seria condidit et quo humanis salibus multo varioque leporemagnorum ostendit mentes gaudere virorum.Nam queritur quod fraude mala frustratus amantempaucula cenato sibi debita savia Tirotempore nocturno subtraxerit.His ego lectis'cur post haec' inquam 'nostros celamus amoresnullumque in medium timidi damus atque fatemurTironisque dolos, Tironis nosse fugacesblanditias et furta novas addentia flammas?'