Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Tum ego: 'Si fixum tibi istud ac deliberatum, sequar te ut, si qua ex hoc invidia, non tantum tua.'

Venimus ad consules; dicit Senecio quae res ferebat, aliqua subiungo. Vixdum conticueramus, et Massa questus Senecionem non advocati fidem sed inimici amaritudinem implesse, impietatis reum postulat.

Horror omnium; ego autem 'Vereor' inquam, 'clarissimi consules, ne mihi Massa silentio suo praevaricationem obiecerit, quod non et me reum postulavit.' Quae vox et statim excepta, et postea multo sermone celebrata est.

Divus quidem Nerva - nam privatus quoque attendebat his quae recte in publico fierent - missis ad me gravissimis litteris non mihi solum, verum etiam saeculo est gratulatus, cui exemplum - sic enim scripsit - simile antiquis contigisset.

Haec, utcumque se habent, notiora clariora maiora tu facies; quamquam non exigo ut excedas actae rei modum. Nam nec historia debet egredi veritatem, et honeste factis veritas sufficit. Vale.

Iter commode explicui, excepto quod quidam ex meis adversam valetudinem ferventissimis aestibus contraxerunt.

Encolpius quidem lector, ille seria nostra ille deliciae, exasperatis faucibus pulvere sanguinem reiecit. Quam triste hoc ipsi, quam acerbum mihi, si is cui omnis ex studiis gratia inhabilis studiis fuerit! Quis deinde libellos meos sic leget, sic amabit?

Quem aures meae sic sequentur? Sed di laetiora promittunt. Stetit sanguis, resedit dolor. Praeterea continens ipse, nos solliciti, medici diligentes. Ad hoc salubritas caeli, secessus quies tantum salutis quantum otii pollicentur. Vale.