Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Sed difficile est ut oratio dum recitatur satisfaciat. Iam hoc ad laborem recitantis pertinet, non ad rationem non recitandi.

Nec vero ego dum recito laudari, sed dum legor cupio. Itaque nullum emendandi genus omitto. Ac primum quae scripsi mecum ipse pertracto; deinde duobus aut tribus lego; mox aliis trado adnotanda, notasque eorum, si dubito, cum uno rursus aut altero pensito; novissime pluribus recito, ac si quid mihi credis tunc acerrime emendo;

nam tanto diligentius quanto sollicitius intendo. Optime autem reverentia pudor metus iudicant, idque adeo sic habe: Nonne si locuturus es cum aliquo quamlibet docto, uno tamen, minus commoveris quam si cum multis vel indoctis?

Nonne cum surgis ad agendum, tunc maxime tibi ipse diffidis, tunc commutata non dico plurima sed omnia cupis? utique si latior scaena et corona diffusior; nam illos quoque sordidos pullatosque reveremur.

Nonne si prima quaeque improbari putas, debilitaris et concidis? Opinor, quia in numero ipso est quoddam magnum collatumque consilium, quibusque singulis iudicii parum, omnibus plurimum.