Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Eadem epistula et non studere te et studere significat. Aenigmata loquor? Ita plane, donec distinctius quod sentio enuntiem.

Negat enim te studere, sed est tam polita quam nisi a studente non potest scribi; aut es tu super omnes beatus, si talia per desidiam et otium perficis. Vale.

Tu quidem honestissime, quod tam impense et rogas et exigis, ut accipi iubeam a te pretium agrorum non e septingentis milibus, quanti illos a liberto meo, sed ex nongentis, quanti a publicanis partem vicensimam emisti.

Invicem ego et rogo et exigo, ut non solum quid te verum etiam quid me deceat aspicias, patiarisque me in hoc uno tibi eodem animo repugnare, quo in omnibus obsequi soleo. Vale.

Requiris quid agam. Quae nosti: distringor officio, amicis deservio, studeo interdum, quod non interdum sed solum semperque facere, non audeo dicere rectius, certe beatius erat.

Te omnia alia quam quae velis agere moleste ferrem, nisi ea quae agis essent honestissima. Nam et rei publicae suae negotia curare et disceptare inter amicos laude dignissimum est.