Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Superest ut coheredes aequo animo ferant separatim me vendidisse, quod mihi licuit omnino non vendere.

Nec vero coguntur imitari meum exemplum: non enim illis eadem cum Corellia iura. Possunt ergo intueri utilitatem suam, pro qua mihi fuit amicitia. Vale.

Libellum formatum a me, sicut exegeras, quo amicus tuus, immo noster - quid enim non commune nobis? -, si res posceret uteretur, misi tibi ideo tardius ne tempus emendandi eum, id est disperdendi, haberes.

Habebis tamen, an emendandi nescio, utique disperdendi. Ὑμεῖς γὰρ οἱ εὔζηλοι optima quaeque detrahitis.

Quod si feceris, boni consulam. Postea enim illis ex aliqua occasione ut meis utar, et beneficio fastidi tui ipse laudabor, ut in eo quod adnotatum invenies et suprascripto aliter explicitum.