Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Addidit etiam petendum a consulibus ut referrent sub exemplo legis ambitus de lege repetundarum, an placeret in futurum ad eam legem adici, ut sicut accusatoribus inquirendi testibusque denuntiandi potestas ex ea lege esset, ita reis quoque fieret.

Fuerunt quibus haec eius oratio ut sera et intempestiva et praepostera displiceret, quae omisso contra dicendi tempore castigaret peractum, cui potuisset occurrere.

Iuventius quidem Celsus praetor tamquam emendatorem senatus et multis et vehementer increpuit. Respondit Nepos rursusque Celsus; neuter contumeliis temperavit.

Nolo referre quae dici ab ipsis moleste tuli. Quo magis quosdam e numero nostro improbavi, qui modo ad Celsum modo ad Nepotem, prout hic vel ille diceret, cupiditate audiendi cursitabant, et nunc quasi stimularent et accenderent, nunc quasi reconciliarent ac recomponerent, frequentius singulis, ambobus interdum propitium Caesarem ut in ludicro aliquo precabantur.

Mihi quidem illud etiam peracerbum fuit, quod sunt alter alteri quid pararent indicati. Nam et Celsus Nepoti ex libello respondit et Celso Nepos ex pugillaribus.

Tanta loquacitas amicorum, ut homines iurgaturi id ipsum invicem scierint, tamquam convenisset. Vale.

Si quando, nunc praecipue cuperem esse te Romae, et sis rogo. Opus est mihi voti laboris sollicitudinis socio. Petit honores Iulius Naso; petit cum multis, cum bonis, quos ut gloriosum sic est difficile superare.

Pendeo ergo et exerceor spe, afficior metu et me consularem esse non sentio; nam rursus mihi videor omnium quae decucurri candidatus.

Meretur hanc curam longa mei caritate. Est mihi cum illo non sane paterna amicitia - neque enim esse potuit per meam aetatem -; solebat tamen vixdum adulescentulo mihi pater eius cum magna laude monstrari. Erat non studiorum tantum verum etiam studiosorum amantissimus ac prope cotidie ad audiendos, quos tunc ego frequentabam, Quintilianum Niceten Sacerdotem ventitabat, vir alioqui clarus et gravis et qui prodesse filio memoria sui debeat.