Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Adfui Baeticis contra Baebium Massam: quaesitum est, an danda esset inquisitio; data est. Adfui rursus isdem querentibus de Caecilio Classico: quaesitum est, an provinciales ut socios ministrosque proconsulis plecti oporteret; poenas luerunt.

Accusavi Marium Priscum, qui lege repetundarum damnatus utebatur clementia legis, cuius severitatem immanitate criminum excesserat; relegatus est.

Tuitus sum Iulium Bassum, ut incustoditum nimis et incautum, ita minime malum; iudicibus acceptis in senatu remansit.

Dixi proxime pro Vareno postulante, ut sibi invicem evocare testes liceret; impetratum est. In posterum opto ut ea potissimum iubear, quae me deceat vel sponte fecisse. Vale.

Debemus mehercule natales tuos perinde ac nostros celebrare, cum laetitia nostrorum ex tuis pendeat, cuius diligentia et cura hic hilares istic securi sumus.

Villa Camilliana, quam in Campania possides, est quidem vetustate vexata; et tamen, quae sunt pretiosiora, aut integra manent aut levissime laesa sunt.

Attendimus ergo, ut quam saluberrime reficiantur. Ego videor habere multos amicos, sed huius generis, cuius et tu quaeris et res exigit, prope neminem.

Sunt enim omnes togati et urbani; rusticorum autem praediorum administratio poscit durum aliquem et agrestem, cui nec labor ille gravis nec cura sordida nec tristis solitudo videatur.

Tu de Rufo honestissime cogitas; fuit enim filio tuo familiaris. Quid tamen nobis ibi praestare possit ignoro, velle plurimum credo. Vale.

Evocatus in consilium a Caesare nostro ad Centum Cellas - hoc loco nomen -, magnam cepi voluptatem.

Quid enim iucundius quam principis iustitiam gravitatem comitatem in secessu quoque ubi maxime recluduntur inspicere? Fuerunt variae cognitiones et quae virtutes iudicis per plures species experirentur.

Dixit causam Claudius Ariston princeps Ephesiorum, homo munificus et innoxie popularis; inde invidia et a dissimillimis delator immissus, itaque absolutus vindicatusque est.

Sequenti die audita est Gallitta adulterii rea. Nupta haec tribuno militum honores petituro, et suam et mariti dignitatem centurionis amore maculaverat. Maritus legato consulari, ille Caesari scripserat.

Caesar excussis probationibus centurionem exauctoravit atque etiam relegavit. Supererat crimini, quod nisi duorum esse non poterat, reliqua pars ultionis; sed maritum non sine aliqua reprehensione patientiae amor uxoris retardabat, quam quidem etiam post delatum adulterium domi habuerat quasi contentus aemulum removisse.