Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Assenserunt omnes praeter Fabium Aprum. Is interdicendum ei advocationibus in quinquennium censuit, et quamvis neminem auctoritate traxisset, constanter in sententia mansit; quin etiam Dextrum, qui primus diversum censuerat, prolata lege de senatu habendo iurare coegit e re publica esse quod censuisset.

Cui quamquam legitimae postulationi a quibusdam reclamatum est; exprobrare enim censenti ambitionem videbatur. Sed prius quam sententiae dicerentur, Nigrinus tribunus plebis recitavit libellum disertum et gravem, quo questus est venire advocationes, venire etiam praevaricationes, in lites coiri, et gloriae loco poni ex spoliis civium magnos et statos reditus.

Recitavit capita legum, admonuit senatus consultorum, in fine dixit petendum ab optimo principe, ut quia leges, quia senatus consulta contemnerentur, ipse tantis vitiis mederetur.

Pauci dies, et liber principis severus et tamen moderatus: leges ipsum; est in publicis actis. Quam me iuvat, quod in causis agendis non modo pactione dono munere verum etiam xeniis semper abstinui!

Oportet quidem, quae sunt inhonesta, non quasi illicita sed quasi pudenda vitare; iucundum tamen si prohiberi publice videas, quod numquam tibi ipse permiseris.

Erit fortasse, immo non dubie, huius propositi mei et minor laus et obscurior fama, cum omnes ex necessitate facient quod ego sponte faciebam. Interim fruor voluptate, cum alii divinum me, alii meis rapinis meae avaritiae occursum per ludum ac iocum dictitant. Vale.

Secesseram in municipium, cum mihi nuntiatum est Cornutum Tertullum accepisse Aemiliae viae curam.

Exprimere non possum, quanto sim gaudio affectus, et ipsius et meo nomine: ipsius quod, sit licet - sicut est - ab omni ambitione longe remotus, debet tamen ei iucundus honor esse ultro datus, meo quod aliquanto magis me delectat mandatum mihi officium, postquam par Cornuto datum video.

Neque enim augeri dignitate quam aequari bonis gratius. Cornuto autem quid melius, quid sanctius, quid in omni genere laudis ad exemplar antiquitatis expressius? quod mihi cognitum est non fama, qua alioqui optima et meritissima fruitur, sed longis magnisque experimentis.