Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Herennius Severus vir doctissimus magni aestimat in bibliotheca sua ponere imagines municipum tuorum Corneli Nepotis et Titi Cati petitque, si sunt istic, ut esse credibile est, exscribendas pingendasque delegem.

Quam curam tibi potissimum iniungo, primum quia desideriis meis amicissime obsequeris, deinde quia tibi studiorum summa reverentia, summus amor studiosorum, postremo quod patriam tuam omnesque, qui nomen eius auxerunt, ut patriam ipsam veneraris et diligis.

Peto autem, ut pictorem quam diligentissimum assumas. Nam cum est arduum similitudinem effingere ex vero, tum longe difficillima est imitationis imitatio; a qua rogo ut artificem quem elegeris ne in melius quidem sinas aberrare. Vale.

Heia tu! cum proxime res agentur, quoquo modo ad iudicandum veni: nihil est quod in dextram aurem fiducia mei dormias. Non impune cessatur.

Ecce Licinius Nepos praetor! Acer et fortis et praetor, multam dixit etiam senatori. Egit ille in senatu causam suam, egit autem sic ut deprecaretur. Remissa est multa, sed timuit, sed rogavit, sed opus venia fuit.

Dices: 'Non omnes praetores tam severi. Falleris; nam vel instituere vel reducere eiusmodi exemplum non nisi severi, institutum reductumve exercere etiam lenissimi possunt. Vale.