Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Gaude meo, gaude tuo, gaude etiam publico nomine: adhuc honor studiis durat. Proxime cum dicturus apud centumviros essem, adeundi mihi locus nisi a tribunali, nisi per ipsos iudices non fuit; tanta stipatione cetera tenebantur.

Ad hoc quidam ornatus adulescens scissis tunicis, ut in frequentia solet fieri, sola velatus toga perstitit et quidem horis septem.

Nam tam diu dixi magno cum labore, maiore cum fructu. Studeamus ergo nec desidiae nostrae praetendamus alienam. Sunt qui audiant, sunt qui legant, nos modo dignum aliquid auribus dignum chartis elaboremus. Vale.

Et admones et rogas, ut suscipiam causam Corelliae absentis contra C. Caecilium consulem designatum. Quod admones, gratias ago; quod rogas, queror. Admoneri enim debeo ut sciam, rogari non debeo ut faciam, quod mihi non facere turpissimum est.

An ego tueri Corelli filiam dubitem? Est quidem mihi cum isto, contra quem me advocas, non plane familiaris sed tamen amicitia.

Accedit huc dignitas hominis atque hic ipse cui destinatus est honor, cuius nobis hoc maior agenda reverentia est, quod iam illo functi sumus. Naturale est enim ut ea, quae quis adeptus est ipse, quam amplissima existimari velit.

Sed mihi cogitanti adfuturum me Corelli filiae omnia ista frigida et inania videntur. Obversatur oculis ille vir quo neminem aetas nostra graviorem sanctiorem subtiliorem tulit, quem ego cum ex admiratione diligere coepissem, quod evenire contra solet, magis admiratus sum postquam penitus inspexi.

Inspexi enim penitus: nihil a me ille secretum, non ioculare non serium, non triste non laetum.