Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

His iocamur ludimus amamus dolemus querimur irascimur, describimus aliquid modo pressius modo elatius, atque ipsa varietate temptamus efficere, ut alia aliis quaedam fortasse omnibus placeant.

Ex quibus tamen si non nulla tibi petulantiora paulo videbuntur, erit eruditionis tuae cogitare summos illos et gravissimos viros qui talia scripserunt non modo lascivia rerum, sed ne verbis quidem nudis abstinuisse; quae nos refugimus, non quia severiores - unde enim? -, sed quia timidiores sumus.

Scimus alioqui huius opusculi illam esse verissimam legem, quam Catullus expressit:

  • Nam castum esse decet pium poetam
  • ipsum, versiculos nihil necesse est,
  • qui tunc denique habent salem et leporem
  • si sunt molliculi et parum pudici.
  • Ego quanti faciam iudicium tuum, vel ex hoc potes aestimare, quod malui omnia a te pensitari quam electa laudari. Et sane quae sunt commodissima desinunt videri, cum paria esse coeperunt.