Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Consilii nostri exitus fuit: bona Classici, quae habuisset ante provinciam, placuit senatui a reliquis separari, illa filiae haec spoliatis relinqui. Additum est, ut pecuniae quas creditoribus solverat revocarentur. Hispanus et Probus in quinquennium relegati; adeo grave visum est, quod initio dubitabatur an omnino crimen esset.

Post paucos dies Claudium Fuscum, Classici generum, et Stilonium Priscum, qui tribunus cohortis sub Classico fuerat, accusavimus dispari eventu: Prisco in biennium Italia interdictum, absolutus est Fuscus.

Actione tertia commodissimum putavimus plures congregare, ne si longius esset extracta cognitio, satietate et taedio quodam iustitia cognoscentium severitasque languesceret; et alioqui supererant minores rei data opera hunc in locum reservati, excepta tamen Classici uxore, quae sicut implicita suspicionibus ita non satis convinci probationibus visa est;

nam Classici filia, quae et ipsa inter reos erat, ne suspicionibus quidem haerebat. Itaque, cum ad nomen eius in extrema actione venissem - neque enim ut initio sic etiam in fine verendum erat, ne per hoc totius accusationis auctoritas minueretur -, honestissimum credidi non premere immerentem, idque ipsum dixi et libere et varie.

Nam modo legatos interrogabam, docuissentne me aliquid quod re probari posse confiderent; modo consilium a senatu petebam, putaretne debere me, si quam haberem in dicendo facultatem, in iugulum innocentis quasi telum aliquod intendere; postremo totum locum hoc fine conclusi: 'Dicet aliquis: Iudicas ergo? Ego vero non iudico, memini tamen me advocatum ex iudicibus datum.'

Hic numerosissimae causae terminus fuit quibusdam absolutis, pluribus damnatis atque etiam relegatis, aliis in tempus aliis in perpetuum.

Eodem senatus consulto industria fides constantia nostra plenissimo testimonio comprobata est, dignum solumque par pretium tanti laboris.

Concipere animo potes quam simus fatigati, quibus totiens agendum totiens altercandum, tam multi testes interrogandi sublevandi refutandi.

Iam illa quam ardua quam molesta, tot reorum amicis secreto rogantibus negare, adversantibus palam obsistere! Referam unum aliquid ex iis quae dixi. Cum mihi quidam e iudicibus ipsis pro reo gratiosissimo reclamarent, 'Non minus' inquam 'hic innocens erit, si ego omnia dixero.'