Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Modo nuntiatus est Silius Italicus in Neapolitano suo inedia finisse vitam.

Causa mortis valetudo. Erat illi natus insanabilis clavus, cuius taedio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit usque ad supremum diem beatus et felix, nisi quod minorem ex liberis duobus amisit, sed maiorem melioremque florentem atque etiam consularem reliquit.

Laeserat famam suam sub Nerone - credebatur sponte accusasse -, sed in Vitelli amicitia sapienter se et comiter gesserat, ex proconsulatu Asiae gloriam reportaverat, maculam veteris industriae laudabili otio abluerat.

Fuit inter principes civitatis sine potentia, sine invidia: salutabatur colebatur, multumque in lectulo iacens cubiculo semper, non ex fortuna frequenti, doctissimis sermonibus dies transigebat, eum a scribendo vacaret.

Scribebat carmina maiore cura quam ingenio, non numquam iudicia hominum recitationibus experiebatur.

Novissime ita suadentibus annis ab urbe secessit, seque in Campania tenuit, ac ne adventu quidem novi principis inde commotus est:

magna Caesaris laus sub quo hoc liberum fuit, magna illius qui hac libertate ausus est uti.