Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Ergo cum timeam ne illic publica pecunia, hic, quod est omni pecunia pretiosius, munus tuum male collocetur, cogor petere a te non solum ob theatrum, uerum etiam ob haec balinea mittas architectum, dispecturum utrum sit utilius post sumptum qui hctus cst quoquo modo consummare opera? ut incohata sunt, an quae uidentur emendanda corrigere, quac transferenda transferre, ne dum seruarc uolumus quod impensum est, male impendamus quod addendum cst.

Quid oporteat fieri circa theatrum, quod incohatum apud Nicaeenses est, in rc praesenti optimc deliberabis et constitues. Mihi sufficiet indicari, cui sentcntiae accesseris: Tunc autem a priuatis exige opera, cum theatrum, propter quod illa promissa sunt, factum erit.

Gymnasiis indulgent Graeculi; ideo forsitan Nicaeenses maiore animo constructionem eius aggressi sunt: sed oportet illos eo contentos esse, quod possit illis sufficere.