Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. signabat: tota vix hoc ego nocte redemi
  2. te plorante foris; testis mihi lectulus et tu,
  3. ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox.
  4. instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
  5. coniugium in multis domibus servavit adulter.
  6. quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?
  7. nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum,
  8. quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?
  9. tollis enim et libris actorum spargere gaudes
  10. argumenta viri. foribus suspende coronas:
  11. iam pater es, dedimus quod famae opponere possis,
  12. iura parentis habes, propter me scribens heres,
  13. legatum omne capis nec non et dulce caducum.
  14. commoda praeterea iungentur multa caducis,
  15. si numerum, si tres implevero.’ Iusta doloris,