Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo
  2. pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,
  3. quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri
  4. et pedibus?
    durate atque expectate cicadas
    ?
  5. Verum ut dissimili es, ut mittas cetera, quanto
  6. metiris pretio, quod ni tibi deditus essem
  7. devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
  8. scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris,
  9. et quae pollicitus, fugientem saepe puellam
  10. amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam
  11. signabat: tota vix hoc ego nocte redemi
  12. te plorante foris; testis mihi lectulus et tu,
  13. ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox.
  14. instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
  15. coniugium in multis domibus servavit adulter.
  16. quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?
  17. nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum,
  18. quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?
  19. tollis enim et libris actorum spargere gaudes
  20. argumenta viri. foribus suspende coronas: