Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. accipimus, tenue argentum venaeque secundae,
  2. fata regunt homines, fatum est et partibus illis
  3. quas sinus abscondit, nam si tibi sidera cessant,
  4. nil faciet longi mensura incognita nervi,
  5. quamvis te nudum spumanti Virro labello
  6. viderit et blandae adsidue densaeque tabellae
  7. sollicitent, αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος.
  8. quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus?
  9. haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti
    ;
  10. computat, et cevet. ponatur ealculus, adsint
  11. cum tabula pueri; numera[*](numeraΨ: numeras P.) sestertia quinque
  12. omnibus in rebus: numerentur deinde labores,
  13. an facile et pronum est agere intra viscera penem
  14. legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?
  15. servus erit minus ille miser qui foderit agrum,