Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
  2. ‘Utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum
  3. inde operae pretium, pingues aliquando lacernas,
  4. munimenta togae, duri crassique coloris
  5. et male percussas textoris pectine Galli
  6. accipimus, tenue argentum venaeque secundae,
  7. fata regunt homines, fatum est et partibus illis
  8. quas sinus abscondit, nam si tibi sidera cessant,
  9. nil faciet longi mensura incognita nervi,
  10. quamvis te nudum spumanti Virro labello
  11. viderit et blandae adsidue densaeque tabellae
  12. sollicitent, αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος.
  13. quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus?
  14. haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti
    ;
  15. computat, et cevet. ponatur ealculus, adsint
  16. cum tabula pueri; numera[*](numeraΨ: numeras P.) sestertia quinque
  17. omnibus in rebus: numerentur deinde labores,
  18. an facile et pronum est agere intra viscera penem
  19. legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?
  20. servus erit minus ille miser qui foderit agrum,