Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. propositum et vitae contrarius ire priori.
  2. nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem
  3. Pacis et advectae secreta Palatia matris
  4. et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)
  5. notior Aufidio moechus celebrare[*](scelerare P Büch.: celebrare Ψ (fortasse melius Housman).) solebas,
  6. quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
  7. ‘Utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum
  8. inde operae pretium, pingues aliquando lacernas,
  9. munimenta togae, duri crassique coloris
  10. et male percussas textoris pectine Galli
  11. accipimus, tenue argentum venaeque secundae,
  12. fata regunt homines, fatum est et partibus illis
  13. quas sinus abscondit, nam si tibi sidera cessant,
  14. nil faciet longi mensura incognita nervi,
  15. quamvis te nudum spumanti Virro labello
  16. viderit et blandae adsidue densaeque tabellae
  17. sollicitent, αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος.
  18. quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus?
  19. haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti
    ;
  20. computat, et cevet. ponatur ealculus, adsint