Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sit mihi praeterea curvus caelator, et alter
  2. qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec,
  3. quando ego pauper ero; votum miserabile, nec spes
  4. his saltem; nam cum pro me Fortuna vocatur,
  5. adfixit ceras illa de nave petitas,
  6. quae Siculos cantus effugit remige surdo.’
  1. omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque
  2. Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt
  3. vera bona atque illis multum diversa, remota
  4. erroris nebula, quid enim ratione timemus
  5. aut cupimus? quid tam dextro pede, concipis, ut te
  6. conatus non paeniteat votique peracti?
  7. evertere domos totas optantibus ipsis
  8. di faciles, nocitura toga, nocitura petuntur
  9. militia; torrens dicendi copia multis
  10. et sua mortifera est facundia, viribus ille
  11. confisus periit admirandisque lacertis,
  12. sed plures nimia congesta pecunia cura
  13. strangulat et cuncta exuperans patrimonia census
  14. quanto delphinis ballaena Britannica maior,