Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- contemnas, nam lingua mali pars pessima servi;
- deterior tamen hic qui liber non erit illis,
- quorum animas et farre suo custodit et aere.
- ‘Utile consilium modo, sed commune, dedisti,
- nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes
- deceptas? festinat enim decurrere velox
- flosculus angustae miseraeque brevissima vitae
- portio; dum bibimus, dum serta unguenta puellas
- poscimus, obrepit non intellecta senectus.’
- Ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus
- stantibus et salvis his collibus: undique ad illos
- convenient et carpentis et navibus omnes
- qui digito scalpunt uno caput, altera maior
- spes superest; tu tantum erucis inprime dentem.
- gratus eris; tu tantum erucis inprime dentem.[*](Ψ omits. After line 134, P has this line, being mainly a repetition of that line. Housman conjectures an omission of five words, and reads the lines thus: altera maior spes superest; turbae, properat quae crescere, molli gratus eris, tu tantum erucis imprime dentom.)