Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat:
  2. quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,
  3. proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae
  4. finxerunt pariter libarius archimagiri
  5. carptores. quod enim dubitant componere crimen
  6. in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur
  7. baltea? nec derit qui te per compita quaerat
  8. nolentem et miseram vinosus inebriet aurem,
  9. illos ergo roges quidquid paulo ante petebas
  10. a nobis, taceant illi. sed prodere malunt
  11. arcanum, quam subrepti potare Falerni
  12. pro populo faciens quantum Saufeia bibebat,
  13. vivendum recte cum propter plurima tum est his[*](tum est his. So Housman instead of the tunc est of PA.)
  14. idcirco ut possis linguam contemnere servi.[*](After 9.118 PA; after 9.123 Ψ.)
  15. praecipue causis, ut linguas mancipiorum
  16. contemnas, nam lingua mali pars pessima servi;
  17. deterior tamen hic qui liber non erit illis,
  18. quorum animas et farre suo custodit et aere.
  19. ‘Utile consilium modo, sed commune, dedisti,
  20. nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes