Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.’
  2. O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum
  3. esse putas? servi ut taceant, iumenta loquentur
  4. et canis et postes et marmora, claude fenestras,
  5. vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen,
  6. e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat:
  7. quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,
  8. proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae
  9. finxerunt pariter libarius archimagiri
  10. carptores. quod enim dubitant componere crimen
  11. in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur
  12. baltea? nec derit qui te per compita quaerat
  13. nolentem et miseram vinosus inebriet aurem,
  14. illos ergo roges quidquid paulo ante petebas
  15. a nobis, taceant illi. sed prodere malunt
  16. arcanum, quam subrepti potare Falerni
  17. pro populo faciens quantum Saufeia bibebat,
  18. vivendum recte cum propter plurima tum est his[*](tum est his. So Housman instead of the tunc est of PA.)
  19. idcirco ut possis linguam contemnere servi.[*](After 9.118 PA; after 9.123 Ψ.)
  20. praecipue causis, ut linguas mancipiorum