Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sed vigilat consul vexillaque vestra coercet;
  2. hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae
  3. municipalis eques, galeatum ponit ubique
  4. praesidium attonitis et in omni monte laborat,
  5. tantum igitur muros intra toga contulit illi
  6. nominis ac tituli, quantum sibi[*](Willis accepts sibi, following the cautious conjecture of Jahn. If we read in with PSGU the line is deficient metrically. Ψ has non: Owen conj. vi.) Leucade, quantum
  7. Thessaliae campis Octavius abstulit udo
  8. caedibus adsiduis gladio; sed Roma parentem,
  9. Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit.
  10. Arpinas alius Volscorum in monte solebat
  11. poscere mercedes alieno lassus aratro,
  12. nodosam post haec frangebat vertice vitem,
  13. si lentus pigra muniret castra dolabra;
  14. hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum
  15. excipit et solus trepidantem protegit urbem.
  16. atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant
  17. qui numquam attigerant maiora cadavera corvi,
  18. nobilis ornatur lauro collega secunda.
  19. Plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt
  20. nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro