Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- Paulus vel Cossus vel Drusus moribus esto,
- hos ante effigies maiorum pone tuorum,
- praecedant ipsas illi te consule virgas.
- prima mihi debes animi bona. sanctus haberi
- iustitiaeque tenax factis dictisque mereris?
- agnosco procerem: salve Gaetulice, seu tu
- Silanus, quocumque alio de sanguine rarus
- civis et egregius patriae contingis ovanti,
- exclamare libet, populus quod clamat Osiri
- invento. quis enim generosum dixerit hunc qui
- indignus genere et praeclaro nomine tantum
- insignis? nanum cuiusdam Atlanta vocamus,
- Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam
- Europen; canibus pigris scabicque vetusta
- levibus et siccae lambentibus ora lucernae
- nomen erit pardus tigris leo, si quid adhuc est
- quod fremat in terris violentius; ergo cavebis
- et metues ne tu sic[*](sic H. Junius: si P: sis Ψ.) Creticus aut Camerinus.
- His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli
- Blande, tumes alto Drusorum stemmate, tamquam