Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. frangenda miseram funestat imagine gentem?
  2. tota licet veteres exornent undique cerae
  3. atria, nobilitas sola est atque unica virtus.
  4. Paulus vel Cossus vel Drusus moribus esto,
  5. hos ante effigies maiorum pone tuorum,
  6. praecedant ipsas illi te consule virgas.
  7. prima mihi debes animi bona. sanctus haberi
  8. iustitiaeque tenax factis dictisque mereris?
  9. agnosco procerem: salve Gaetulice, seu tu
  10. Silanus, quocumque alio de sanguine rarus
  11. civis et egregius patriae contingis ovanti,
  12. exclamare libet, populus quod clamat Osiri
  13. invento. quis enim generosum dixerit hunc qui
  14. indignus genere et praeclaro nomine tantum
  15. insignis? nanum cuiusdam Atlanta vocamus,
  16. Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam
  17. Europen; canibus pigris scabicque vetusta
  18. levibus et siccae lambentibus ora lucernae
  19. nomen erit pardus tigris leo, si quid adhuc est
  20. quod fremat in terris violentius; ergo cavebis