Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa,
  2. et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis
  3. Phidiacum vivebat ebur, nec non Polycliti
  4. multus ubique labor, rarae sine Mentore mensae,
  5. inde Dolabella atque hinc Antonius, inde
  6. sacrilegus Verres referebant navibus altis
  7. occulta spolia et plures de pace triumphos,
  8. nunc sociis iuga pauca boum, grex parvus equarum,
  9. et pater armenti capto eripietur agello,
  10. ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum,
  11. si quis in aedicula deus unicus; haec etenim sunt
  12. pro summis, iam[*](iam conj. by Büch.: nam PΨ and Büch. (1893): Housman conj. quis.) sunt haec maxima, despicias tu
  13. forsitan inbellis Rhodios unctamque Corinthon;
  14. despicias merito: quid resinata iuventus
  15. cruraque totius facient tibi levia gentis?
  16. horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis
  17. Illyricumque latus; parce et messoribus illis
  18. qui saturant urbem circo scaenaeque vacantem;
  19. quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae,
  20. cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros?